Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus demum factum est, ut aegra pristinae sanitati perfecte restitueretur. Epicrisis. Docemur ex hoc casu, a sola sanguinis crassi atque glutinosi, ob defectum sufficientis potus ac motus cumulata mole, praesertim in foeminis, quando menses non sufficienter fluunt, venaesectio negligitur, &denique irae affectus supervenit, epilepticum malum excitari posse. Et a tali caussa generatae epilepsiae longe facilior est curatio. Praeterea in nostro casu spasmus primarum viarum non minus a stagnante ibidem sanguine productus, febrilibus originem dedit commotionibus: quarum demum ope materia nervoso generi inimica penitus discussa, evacuata, &aegra denique a malo suo liberata fuit.