Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 52
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis ex vena detractus semper admodum ater, atque exigua seri quantitate praeditus adparuit. Sed cum binis abhinc annis solitam sanguinis missionem neglexisset; accidit, ut medio autumno ex improviso convulsionibus corriperetur epilepticis, cum pectoris, capitis, artuumque vehementiori agitatione, &accedentibus subinde lypothymiis, omniumque virium insigni prostatione stipatis. Verum enim vero aucta successive diaphoresi, citra aliorum remediorum usum, hae molestiae reniiserunt. Interim cum nihilo secius pristinae vivendi rationi inhaereret, solidiores cibos magna cum adpetentia assumeret potuique parcissimo indulgeret: factum est, elapso biennio, ut intermissa denuo circa autumnale aequinoctium venaesectione, post praeviam animi vehementiorem excandescentiam, eodem ac olim mense, atrocem rursus inciderit epilepsiam. Namque per intervalla horarum aut dierum, mox mentis deliquia, cum pulsus ac sensationis cessatione; mox vehementissimae thoracis &mammarum elevationes, praecordiorum angustiae, furibundi artuum, maxime manuum, in abjiciendis corporis integumentis gestus, cum pulsu celerrimo ac fortissimo, sitique ferme inextinguibili, misere discruciarunt aegram. His autem post aliquot dies, per congrua antepileptica, praesertim liquorem anodynum, essentiae castorei nuptum, consopitis symptomatis, successerunt capitis dolores, cum febrili pulsuum celeritate, aestu atque siti ingenti, pectoris oppressione, tussi sicca &dolore hypochondrii sinistri atrocissimo juncti. Quamobrem sanguinis sex unciae ex vena in pede tusa detrahebantur; dabantur pulveres rhabarbarini, cum nitro &lapidibus cancrorum permixti; propinabatur post aliquot dies salis Sedlicensis uncia una cum dimidia; purgabantur leniter primae viae, subjungebantur pulveres diaphoretici, &liquor anodynus, ac denique Elixirium viscerale sub epulis exhibebatur.