Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 14
Unproofread scanNot analysed yet
Talis enim chronicae ac periodicae epilepsiae ortus saepissime est in ventriculo, vel etiam intestino duodeno: in quibus partibus dum humor biliosus &salivalis peregrina fermeutatione corruptus hospitatur; ille certa temporis periodo in motum actus, primum cardialgiam syncopticam, &demum ipsam epilepsiam, quae tum plerumque habitualis est, per consensum excitat. Neque minus gravioribus intestini ilei vel coli doloribus atque spasmis associari motus epilepticos, vel infantum lactentium exemplo patet; qui ejusmodi atrox malum ex lacte acido, corrupto, intestinorum membranas arrodente, &faeces alvinas viridi afficiente colore saepenumero experiuntur. Porro haud exigua sunt exempla, ubi a gravi dolore ex calculo in ureteribus, vel introitu in vesicam haerente, epilepsia in aetate etiam provectiori excitatur; quae hinc vocari meretur nephritica. Non minus in puerperis ex vitio uteri aut mensium vel lochiorum retentione, vehementes primum partium vicinarum ac intestinorum spasmi, tum ipsa epilepsia accedere observatur; quae hinc audit hysterica. Et nihil ferme est frequentius, quam quod ex lumbricis, tunicas intestinorum nerveas vel arrodentibus, vel dum mortui sunt, vaporosa sua putrilagine vellicantibus, in pueris praesertim horrendis motibus complicata suboriatur epilepsia, verminosae nomine digna. Talem denique ex morsu canis rabidi quoque concitari, plurimae docent medicorum observationes. §. XIX. Quod tandem caussas mali epileptici remotiores attinet; illae erunt fere, quae insignem debilitatem &atoniam fibris membranaceis &nervosis ingenerant, &tonum ac elaterem vasorum labefactant. Quamvis enim epilepsiae caussa proxima ac formalis in spasmo magis, quam atonia consistit; attamen quia leges motuum, qui fiunt in machina nostra, ita sunt comparatae, ut nimiam fibrarum elasticarum constrictionem &spasmum, demum nimia atonia, &hanc humorum congestio sequatur, congestionem vero spasmus excipiat iterum: non mirum est; quod caussae tonum &robur partium infringentes, ad spasmodicas stricturas &accessionum frequentiores recursus omnino contribuant.