Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 15
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hasce vero caussas ex classe rerum non naturalium pertinet, vappidi &praesertim noxiosissimo carbonum fumo repleti aeris usus, aut si quis in locis declivioribus, humilioribus, minusque transpirabilibus dormiat: inter cibos, qui inflant, caputque vaporibus replent, ut sunt allii, ceparum, apii species, fructus horrei item dulcia fermentescibilia: inter potulenta, immoderatior vini, praesertim vaporosi &fumo sulphuris infecti, aut cerevisiarum crassiorum valde lupulatarum potatio, &inde orta frequens crapula &ebrietas; ex medicaminum autem penu, narcotica, opiata, item valde odorifera, generationi horum morborum mire velificantur. Huc etiam pertinent immoderatiores sanguinis effusiones, sive per nares, sive per venas uteri aut sedis, quae mire debilitant, &robur partibus subtrahunt, atque adeo corpus multis excrementitiis serosis replent particulis. Ceterum immoderatior &intempestivus, primis in annis celebratae veneris usus, diuturnior quoque tristitia, intemperantia in studiis, seriisque mentem fatigantibus cogitationibus, ob summam debilitatem, quam generi nervoso inferunt, ad hoc malum mirifice disponunt.