Latin
PISONE L. I. C. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 142
Unproofread scanNot analysed yet
Nec levioris momenti est congelatio, quae a frigore inducitur; nisi enim tempestive ferantur suppetiae, mos sequitur repentina. CVRATIO. Vod attinet spinosi nostri mali curationem, illa duabus quarum est potissimum absolvitur indicationibus; prima, ut spasmodicam, qua fibrillae nerveae in cerebro detinentur, stricturam relaxemus; altera, ut caussas materiales sive mediatas, quae ad dictam constrictionem inducendam contribuerunt, decenter removeamus. Quemadmodum priori indicationi in ipso maxime paroxysmo satisfieri oportet: ita posteriorem potius extra paroxysinum impetrare licet. Intra ipsum paroxysmum, praesertim si gravior fuerit, parum quidem medicamentis perficere possumus: neque tamen minus omni studio eo respiciendum est, ut excitemus aegros, qui vigilantes dormiunt, &spasmodicas stricturas demulceamus. Quo fine naribus adplicari debent, vel spiritus urinosi volatiles, vel acida penetrantiora, veluti acetum vini, rutaceum forte, aut spiritus crystallorum veneris, qui nihil aliud est, quam concentratus aceti destillati spiritus: haec enim acida longe penetrantioris efficaciae sunt, quam ullum sal volatile. Neque etiam alienum erit, olea cocta, nervina ac antispasmodica, nuchae ac posteriori capitis regioni, detonsis praesertim capillis adplicare; quod remedii genus a FORESTO Lib. X. obs. 42. commendatur. Non minus clysteres potentiores, si anus non adeo clausa suerit, ut nihil admittat, infundere licet: denique, praesertim si malum a nimia sanguinis mole, raptu versus caput inductum, faciesque venis sanguine valde infarctis turgida fuerit, in ipso paroxysmo narium scarificatio, aut styli intrusio, eaque facta vellicatio, donec sanguis effluat, insignissimam pollicetur opem. §. III. Catalepseos Plura in ipsis paroxysmis tentare haud licet; sed hi a melancho. finitis, caussarum materialium ac mediatarum remotio licis succinem, quantum fieri potest, moliri convenit. Quod ubortae cuigitur rarissimus noster affectus a melancholia, eaque hyratio.