Latin
PISONE L. I. C. XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 143
Unproofread scanNot analysed yet
pochondriaea, vel hysterica, uti saepissime fit, suam traxerit originem, ubi spissi ac viscidi humores in vasis cerebri stagnant, ac difficilius progrediuntur: ea in usum ducere oportet remediorum genera, quae huic morbo expugnando, sanguinique spisso attenuando, &aequali circulo restituendo sunt idonea. Ad eorum classem praeter clysteres &blanda laxantia, venaesectiones debito tempore administrandas, modum quoque ac exercitationem corporis, ac rectum rerum non naturalium usum, referri merentur, &palmam obtinent pediluvia, balnea, &portus aquarum mineralium; vel etiam loco harum cura cum sero lactis &sale Soclicensi instituenda; non omissis illis, quae tonum partium solidarum labefactatum roborandi facultate gaudent. IV. Quando manifesta malum sustentaverit pletira, aut Excretiones sanguinea plane excretiones sanguineae vel naturales, quae per uterum suppressa aui venas sedales fiunt, suppressae, vel artificiales consuetae sunt revoper venaesectionem aut scarificationem neglectae ac inter candae. missae suerint: has extra paroxysmum revocare, aut saltem nimiam humorum molem missione sanguinis evacuare oportet. Quo fine sectio venae in pedibus commendari meretur; post quam, si admodum ingens fuerit cruoris abundantia, ut apoplexiae metus sit, in ipso paroxysmo venae narium, stylo intruso, simul aperiendae.