Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 151
Unproofread scanNot analysed yet
Ipso in paroxysmo pulsus fuit naturali similis, &respiratio salva ac integra, praeter quod circa declinationem, nonnunquam fortissimas thoracis atque abdominis concussiones, &elevationes, cum palpitante cordis motu toleraverit: quae tamen simul ac sensus &motus rediit, statim exspirarunt, aegra de nullo dolore vel molestia amplius conquerente: vires etiam post paroxysinum ita saepissime constabant, ut consueta sua munia subire potuerit, totum corpus calore ac colore naturali erat perfusum; excreta omnia se bene habebant, nec menses sui officii obliviscebantur. Attamen per quatuordecim ferme dies ab omni cibo, potuque abstinebat; "iescunque exorata aliquid accipiebat, summa praecordiorum anxietate, cum metu suffocationis juncta infestabatur, somnoque fruebatur parcissimo. Et quod notatu erat dignissimum, hi paroxysmi fere semper invadebant post auditam psalmodiam, aut verba ex divino codice potissimum prolata, quae ardentissimum Christi exprimebant amorem. In tali casu in usum vocabantur multa variaque remediorum genera, alias generosissima venaesectiones, topica, quaecunque excitantia: sed cuncta eludebat pertinacissimus affectus; donec tandem, mutato aere, agraque ad alia loca peregrinante, sponte sensim evanuerit. Epicrisis. Insignissimum catalepseos ecstatica exemplar, notabilis hic sistit casus. Nullam iste caussam materialem habuisse videtur, sed a solis pertinaciter animae infixis ideis originem traxit. Hinc eleganter pariter ac perite Clarissimus MORHOFFIVS in dissert. de paradoxis sensuum scribit: Mirabile prae ceteris, quod tamen vulgatissimum, posse ex audituverborum, ac orationis elaboratae homines duci, &quasi extra se rapi. Atque eo majorem homines afficiendi posfidet efficaciam verbum divinum; ut si nostri instituti ratio exigeret, dictum PAVLINVM, quod in Epistol. ad Hebraeos Cap. IV. v. 12. exstat, hoc nostro casu, egregie illustrare possemus.