Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 152
Unproofread scanNot analysed yet
Quod nulla praesto fuerit caussa materialis, vel exinde patet, quod paroxysmi excitatis per psalmodiae cujusdam aut verborum sacrorum sonitum ideis, revocati fuerint; ac praeterea aegrotans omnibus functionibus, quas vitales vocant, absque ulla labe gavisa sit. Quod attinet convulsivas nonnullarum partium in ipso paroxysmo agitationes; illae fluidi tenuissimi impetuosiori ex cerebello, in organa vitalia influxui, qui illius ob denegatum in partes, sensui, motuique voluntario inservientes, introitum abundantiae debetur, originem suam petierunt. Ratio dejectae ciborum adpetentiae, facile etiam poterit suppeditari; si ex experientia repetatur, illos, qui meditationibus suis intentius in objectum quoddam feruntur pastus oblivisci, ac cibos fere aversari. Tum vero, quo diutius a cibo abstinemus, eo magis perire adpetitum, praeter multa documenta, vel ea historia testatur, quam DIEMERBROECK in sua anatom. pag. 38. de semet ipso refert: se postquam cum sociis per sesquidiem jejunasset, non amplius famem sensisse ad tertium usque diem. Hinc vero cognitu quoque facillimum, cur nulla materiali caussa praesente, nulla opem tulerint remedia; sed tandem mutatione aeris, ac aetatis sponte exspiraverit spinosus affectus.