Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 158
Unproofread scanNot analysed yet
Sic spiratio difficilis solicitat &hystericas, &hypochondriacos; sed in his ab inflato ventriculo, descensum septi transversi impediente; in illis vero magis a vehementi musculorum abdominis contractione &compressione originem ducit. Tandem etiam alia mali hypochondriaci, alia hysterici solutio, &alius quoque utriusque in morbos est transitus: namque illud frequentius in melancholiam, scorbutum, lentam febrem, morbumque sic dictum nigrum terminatur; hoc infeliciter saepius in epilepsiam, lethalem syncopen, furorem uterinum, ac acutam febrem transit. Ac denique in corporibus passione hypochondriaca defunctorum, imi ventris viscera, hepar, lien, pancreas indurata, scirrhosa, ac corrupta plerumque offenduntur: cum in hystericis, uti infra pluribus trademus, vitium ac corruptela magis in utero atque ovariis deprehendatur. Et haec sunt, quae notabilem inter hos duos morbos intercedere differentiam, fatis clare demonstrant: quae eo plenius commemoranda duxi, quo major de ea error medicorum animis insidet. VII. Sed restant adhuc morbi, a quibus probe discernere oportet passionem hystericam. Sic differt a syncope, in qua pulsus penitus cessat, facies est contracta, &moribundo similis; quae in praefocatione uterina plerumque observatur colorata, tumida, sub pulsu languido; haec quoque ad duos vel tres dies perdurare potest, quod de syncope dici nequit. Deinceps differt ab apoplexia, ubi sub sensuum &motuum voluntariorum abolitione, stertor cum aegerrima spiratione, &pulsuum celeritate est; qui in hystericis minime conspicitur. Differt porro ab epilepsia, quae sicuti caussam proximam in dura matre, &principio spinalis medullae habet, ex qua spasmi ad universum cordibzy G Go corpus abeunt; ita hysteria passio in utero primam sedem agnoscit, ex quo spasmi ad medullam spinalem, totumque Et symptomatum, quae nervorum genus propagantur.