Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 5-4
Unproofread scanNot analysed yet
In illis regio lumbaris acri ac incredibili frigore occupatur, ut manibus percipi, nec calefactis linteis temperari queat; saepius ingens instar clavi certae in capitis vertice regioni velut infixi dolor urget, quem nomine clavi hysterici insigniunt; &in multis globi ex imo ventre adscensus versus superiora percipitur: quae cuncta a malo hypochondriaco sunt longe remota. Nec in hoc tam frequens animi deliquium, &tam subito ad suffocationem usque intercepta respiratio, cum faucium tam forti strangulatione, quam quidem in hysterica affectione observatur. Et denique nulli unquam hypochondriaci pro mortuis, ac sepulchro destinatis fuerunt habiti; uti quidem de hystericis fide dignae testantur historiae. VI. Differunt porro magni hi duo morbi ratione caus- Differentia rutione caus. sarum. Quemadmodum enim mali hypochondriaci per surum &nicialis vis in membranaceo intestinorum, ventriculi, ac eventuum. oesophagi canale potissimum, per spasmos pariter ac flatus se exserens animadvertitur; &hi spasmi sanguini, ob denegatum per vasculosum hepar, totumque ramificationum venae portae systema, aequabilem circuitum, intra tunicas intestinorum nerveas stagnanti debentur: ita e contrario prima spasmorum hystericorum origo in utero quaerenda est. Hinc ob arctissimum, quo uterus cum vesica urinaria gaudet, consensum, spasmi uterini ad vesicae sphincterem propagantur, &hystericae sub morbi accessione continuum ad matulam stimulum persentiunt: quo hypochondriacae omnino carent. Ex hac caussarum diversitate fit etiam, ut quaedam symptomata, quae utrique morbo convenientia videntur, in quovis peculiarem agnoscant caussam.