Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim hujus primaria caussa in nerveis illis, quae cerebrum ac reliquas capitis partes sub nomine durae, piaeque meningis investiunt, membranis residet: ita e contrario convulsionum vera sedes in illis membranis, quae spinalem potissimum medullam, ac inde propullulantes nervos ambiunt, quaerenda est. Differunt non minus utriusque affectus symptomata; licet pleraque ob arctissimum, quo hae nerveae invicem gaudent membranae, consensum, ferme eadem, saltem admodum convenire deprehendantur. Enim vero in ipsa epilepsia observantur mentis alienatio, sensuum tam internorum, quam externorum defectio, spuma oris, pollicum in manus compressio, &denique, si malum cessaverit, omnium gestorum ignorantia. Sed haec fere a convulsivis motibus aliena videntur: nam nec mentis error incidit, nec os spumam reddit, nec pollices in pugnum colliguntur: quae si contigerint, hos cum epilepsia complicatos esse indicant, &malum constituunt convulsivo epilepticum. III. Proprie malum convulsivum, more spasmodicis motibus consueto, in eas potissimum partes tyrannidem suam exercet, quae nervosae, fibrolae, ac membranaceae sunt. Sed cum hae aliis musculosis, glandulosis, cartilagineis, osseisque copiosissime deprehenduntur intertextae; illas quoque in saevissimarum motionum rapiunt societatem. Atque licet externas potissimum regiones, ac artus excrucient hi violenti motus; attamen ad interiora etiam viscera penetrant, in iisque sontica mala machinari valent. IV.