Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 55
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. II. MOTIBUS CONVULSIVIS. Mullum morbi genus est, quod immani ferocitate, ac Definitio Convulsiohorrendis visu symptomatibus mortales excruciat num certe sunt motus convulsivi. Hi vero, cum a convulsionibus non nisi nomine differunt, sunt praeternaturalis, ac summe violenta partium nerveo-membranosarum &musculosarum, trunci potissimum, ac artuum externorum contractio, a membranarum medullam spinalem, &inde prodeuntes nervos cingentium spasmodica strictura. &impetuosiori liquidi tenuissimi in organa motoria influxu excitata. Hine mox adparet differentia, quae motus convulsivos ac epilepsiam intercedit.