Latin
161.5 to 161.6
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 161.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quum ergo recentiores Physiologi vesiculas in ovario contentas, in quibus stupendae ac infinitae parvae magnitudinis foetus, spiritu geniturae virilis explicandus ac foecundandus continetur, pro semine muliebri habeant; alium vero liquorem seminalem in hoc sexu olane deuegent: dispiciendum jam erit, an &quomodo humor in ovulis contentus corrumpi, corruptusque caussam diro nostro malo praebere possit. Quae ut rite intelligantur; praemonenda duximus quaedam momenta, &praesertim illas mutationes, quae circa pubertatis annos corporibus humanis eveniunt. Observamus virgines circa decimum quartum aetatis annum coloratiores evadere, vultum fieri pulcriorem, mammasque intumescere; maribus barbam crescere, vocem reddi magìs sonoram, &universi corporis partes majus acquirere robur, atque vigorem: in utroque vero sexu stimulos ac desideria ad venerem excitari. Etenim sicut in maribus major sanguinis ad testes, pro secernendo seminali liquore, atque etiam ad erigenda genitalia fit affluxus: ita in foemellis quoque circa pubertatis annos, major sanguinis copia ad uterum, &ejus vasa, ad ovum, si adest, foecundandum congeritur; &inde menstrui fluxus, si impraegnatio deficit, caussa &origo petenda est.