Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 163
Unproofread scanNot analysed yet
Sed idem ille copiosior ad loca uterina humorum affluxus nos ducit ad considerationem mutui atque mirabilis illius consensus, quem animi desideria cum motu sanguinis vitali &naturali ad certa membra, praesertim generationi destinata habere conspiciuntur. Simulac enim major sanguinis circa pubertatem in utroque sexu ad organa generationi inservientia fit affluxus; statim etiam stimuli &desideria ad venerem in cundam suboriuntur: &vicissim, quando ideae ab objectis externis venustis in animo desiderium ad venerem accendunt; protinus ad genitalia major sanguiuis &liquidi nervosi congestio insequitur. §. XII. Quando vero cunque copiosior humorum per vasa A stimulis spermatica ad ovarium, ad uteri quoque fabricam, vel ob venereis oritur malum aetatis rationem, vel venereas cupiditates fit motus &affluhystericum. xus: lympha nutritia ad dicta loca congeritur, ibidem stagnat, corrumpitur, caussamque praebet malo hysterico. Hinc observamus, virgines circa pubertatis annos, foeminas aetate vegetas, viro orbas, veneris igne stimulatas, calore multo ac sanguine vegeto abundantes, dirissimo nostro malo vehementer agitari. Et notabilis est locus, quem ad illustrandum hoc assertum suggerit CHARLETO exercit. pathol. VII. &sic se habet: Mulieres quaedam acribus copiosis spermatis igniculis prurientes desiderio consuescendi cum viris in saeva hysterica pathemata incidunt; hinc tantus in virginibus juxta ac foeminis salacioribus mali hysterici est proventus. Qua de caussa etiam antiquiores medici permoti fuerunt, ut retentum semen pro principe nostri mali caussa habuerint, omnemque medendi scopum eo direxerint, ut vel conjugium commendaverint, vel retento in utero semini variis modis exitum parare studuerint. Onales historias plures invenies in ZACVTO LVSITANO, ac PETRO FORESTO; &addunt, finito paroxysmo ex relaxatis muliebribus copiosum humidum exstillasse liquorem.