Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE. Indicationes Xplanatis ergo satis dilucide morbi nostri genio, sede, curatoriae. E caussis ac differentiis; proximum est, ut ad ejus curationem nos convertamus. Quum vero omnis rectae curationis ratio in eo potissimum consistat, ut naturam aegrotantis probe cognitam perspectamque habeamus, atque tum morborum caussis amoliendis accommodata remedia inveniamus: eo magis hasce circumstantias in nostro adfectu probe considerare oportet; cum non modo caussae mali non eaedem semper sint, verum etiam naturae mulierum, quas in cura probe discernendas jam diu HIPPOCRATES inculcavit, valde differentes deprehendantur. Primum itaque dispiciendum est, num foemina, Quid de vequam curandam suscepimus, sit valde plethorica, vel potius nefectione sit statuensanguine &viribus exhaustum corpus habeat? In priori lum. casu ad spasmorum &convulsionum vehementiam, quae in sanguine abundantibus longe major est, quam in aliis, minuendam, non facile praesentius &efficacius ipsa venaesectione remedium invenitur; quae, si major sanguinis copia urget (Hoffm. Syst. T. V.) urget, largior esse debet, vel etiam iteranda.