Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 170
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus foeminas, spasmis uterinis crebrius &immaniter cruciatas, sine omni sensu &motu, facie rubicunda tumida, instar apoplecticarum jacentes; novimus quoque virgines, sanguine plenas, spiratione ac loquela fere privatas, mensibus repente per terrorem cohibitis, vel epileptico insultu correptas; quae venaesectione instituta protinus ad se redierunt. Consentientes etiam habemus permultos veterum medicorum; qui venaesectionem omnibus aliis remediorum generibus praeferunt, quando malum a sanguinis abundantia, &menstruorum retentione fovetur: quos inter MERCATVM &RODERICVM a CASTRO, HOECHSTEDERVM Dec. IV. cas. II. HIGHMORVM L. de passione hysterica, PANAROLLVM in iatrolegismis sententia II. obs. 30. RIVERIVM, SEPTALIVM, &M. N. C. D. I. anno 10. obs. 42. &58. allegasse sufficiat. §. III. Ante omnia eo studeat medicus, ut in ipso paroxysmo, mali ferociam mitiget. Sequentes hac in re medicorum antiquissimum HIPPOCRATEM graveolentia naribus adplicanda suademus, qualia sunt castorina, asa foetida, fumus plumarum perdicum: quod remedium, uti mulierculis familiarissimum &domesticum, ita praestantissimum est. Ex compositis aqua hirundinum acida cum castoreo, spiritus urinosus volatilis cum oleo rutae &essentia castorei nobilitatus, extrinsecus naribus offeratur. Vidimus ab horum remediorum usu, foemellas gravi sopore oppressas moribundisque similes ad se rediisse. Ratio in eo videtur consistere, quod salini volatiles ejusmodi vapores, dum penetrant in nervosas cerebri membranas, ipsis novum robur, ac vigorem addant, &vim systalticam depressam restituant, &sanguinem humoresque ibi subsistentes discutiant. In puerperis hoc malo correptis, insigne levamen affert compressio imi ventris cum cingulo, ex corio Moscovitico vulgo Juchten confecto; quod odore suo &hypochondriacis &hystericis valde amicum est.