Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 171
Unproofread scanNot analysed yet
Magnum porro, si praesens fuerit paroxysmus, in expedita alvi, utplurimum constrictissimae apertione est praesidium: qua in re commodam operam praestant clysteres, ex speciebus appropriatis, ut radice &semine levistici, quae specifica sunt, floribus chamomillae vulgaris, sambuci, herba veronicae &seminibus quatuor carminativis, sero lactis incoctis sunt apparandi; quibus postea sufficiens quantitas olei ex anetho, vel floribus chamaemeli cocti adjici potest. Ubi vero fortior strictura alvi &intestini recti est, ut clysteres admitti nequeant; longe consultius est, pura olea expressa vel axungias injicere; cujus generis sunt axungia taxi, pinguedo castorei, oleum anethinum &c. a quorum usu mirifice quoque mensium &lochiorum fluxus adjuvatur. Remediorum Sunt adhuc quaedam, quae extrinsecus admota, insigne externorum praestant levamen. Ex iis magnam inter veteres ac anti in paroxytquos medicorum obtinent laudem emplastra, quae graveo mo usus. lentiam habent, ut sunt ex opoponace, bdellio, galbano sagapeno, asa foetida parata, si umbilico, vel pudendis adplicentur: qua de re notabile exemplum allegat FORENeque vero inter externa, antiquisSTVS Lib. 28. obs. 32. simorum HIPPOCRATIS &GALENI auctoritate comprobata, silentio sunt praetermittenda suaveolentia, utero immissa. Quamvis vero nostram de singulari eorum effectu non possimus adducere experientiam: tamen cum horum operatio magnae rationum probabilitati innitatur, nolumus illorum usum penitus repudiare: ob hanc potissimum rationem, tionem, quod suaveolentia ut moschus, Zibethum, Styrax, Benzoe, ex quibus suffimigia ad uterum apparari solent, copiosa &blanda sulphurea exhalatione fibras uteri spasmo valde constrictas relaxandi potentia gaudent, ut saepe ab horum adplicatione, teste superius adducta FORESTI observatione, crassus &putridus humor sensibiliter effluat.