Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 173
Unproofread scanNot analysed yet
rum sufficienter liberatis, ea in auxilium vocanda sunt; quae virtute &sedativa, &simul diaphoretica sanguinis &humorum motum ad exteriora dirigunt, atque liberrima perspiratione seri vitiosi difflationem procurant. In horum classe mirabili plane effectu gaudere vidimus, spiritum cornu cervi, vel eboris per rectificationem purificatum; vel etiam spiritum bezoardicum Bussii, spiritum cornu cervi succinatum, spiritum tartari bene praeparatum; qui spiritus volatiles commode refracta dosi dari, itemque maritari possunt cum liquore anodyno minerali, cum essentia croci, castorei, succini, imo cum laudano liquido: quo medicamento prudenter pro temporis &circumstantiarum ratione usurpato, nihil vidi praestantius. Sicuti enim sponte saepius, solius naturae beneficio, hae spasmodicae affectiones largiori solvuntur sudore: ita eo magis medicum ad hunc finem curationem dirigere oportet. VII. Hisce ad eundem scopum obtinendum, alia non in- Specifica &ferioris facultatis praesidia interponi possunt utilissime; cu- anodyna. jus generis sunt pulveres, qui secreta &specifica quadam qualitate spasmis &convulsivis motibus sopiendis dicati sunt, ut pulvis Marchionum, specificum cephalicum Michaelis, pulvis noster antepilepticus, item qui ex secundina humana siccata, visco quercino, succino, coralliis, croco, castoreo, &antophyllis paratus est: quorum usu instar incantamenti convulsivas epilepticas motiones, artuumque agitationes siluisse aliquoties observavimus: si modo ejusmodi indolis &virtutis remedia non ante solutam plethoram, nec ante impuriorum humorum sufficientem per alvum evacuationem usurpentur. §. VIII.