Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 174
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea, quum hoc malum quam facile, si non peMenstruns fluxus in orrite tractetur, revertatur, vel in alium morbum chronicum, dinem est reinque primis hypochondriacum degeneret, praecavendum digendus. id omni modo ac ratione est: quod fit, si post morbum finitum ad mensium respiciamus excretionem, sive haec irregularis morbum ipsum produxerit; sive sub hoc, uti plerumque sit, vitiata fuerit. Ad hunc scopum obtinendum nihil praestantius nihilque efficacius commendare possum, quam thermarum Carolinarum usum internum, cum convenienti regimine &prudentia administratum: siquidem thermales aquae semper fere &tutiores &convenientiores ipsis frigidis acidulis in morbis mulierum percurandis observantur. Sed in promtu adhuc sunt alia remediorum genera, quae tonum &robur utero restituendo, graves ab eo afflictiones arcent; cujus generis sunt temperata balsamica ex myrrha, succino, extractis amaricantibus &carminativis, praesertim zedoaria, corticibus aurantiorum cum menstruo minus spirituoso in elixirium redacta, &frequentius usurpata: nam haec ipsa mensium negotio &ventriculi digestioni egregie velificantur; praesertim, quando temperatis balsamicis, pilulis polychrestis, decenti tempore usurpatis, sordium alvinarum excretio simul adjuvatur. Conjugii Superest adhuc aliud summum auxilii genus, quod summa vis. ex conjugio expectare licet: cujus incomparabilem vim, ad expugnandum affectum hystericum, praeter summorum virorum auctoritatem, &experientia &ratio luculenter suffulciunt. Commendavit illud HIPPOCRATES libro de virginum morbis Cap. 3. VALESCVS de TARANT. philon. pharm. Lib. 6. cap. 10. si siat, inquit, affectus in virgine propter retentionem spermatis, nubat illa &morbum effugiet. CAPIVACIVS vero, ut efficacius sit hoc remedium, jubet, Notabiut vir penem inungat oleis aromaticis &zibetho. les quoque sunt observationes, quas de admiranda conjugii in morbis hystericis virtute, allegant DVRETVS in enarratione ad caput LIX.