Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 179
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO I. Passio hysteQEquirebat aliquando opem meam virgo octodecim rica, cum AA annorum, habitus spongiosi, ac temperamenti phlegmotibus conmatico sanguinei, sanguine succisque plenissima, ac irregu vulsivis, aclari per aliquod tempus menstruorum fluore adfecta; quae epilepticis juncta. post praeviam refrigerationem, noctu correpta erat vehementi tussi convulsiva. Hac sedata post aliquot dies violentum patiebatur hystericum paroxysmum; sub quo praeter atrocissimos vomendi conatus, alvi obstructionem pertinacissimam, urinaeque retentionem, extrema algebant, cor vehementer palpitabat, facies tumida rubebat, arteriae in capite fortiter pulsabant, ut apoplexiae esset metus. Post horae quadrantem ad se redibat; sed pharynx manebat constricta, adeo ut nec fluida, nec solida deglutire potuerit, pulsusque ferebatur parvus ac debilis. Ipse vero paroxysmus, singulo horae dimidio revertebatur; &misso ex vena in pede tusa sanguine, per octo quidem conquiescebat horas: tum autem atrocior, &epilepticis stipatus motibus recrudescebat.