Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 180
Unproofread scanNot analysed yet
Consultus ego, cum deglutitio adhuc valde impedita esset, curavi primum, ut clysteribus ano infusis, linimentis nervinis nuchae spinaeque inunctis, atque pediluviis, partium externarum constrictiones demulcerentur; tumque internis diaphoreticis, ac antispasQuibus factum est, ut modicis malum oppugnabam. omnes siluerint praeternaturales motus; &quum ex levi diaetae errore viderentur reverti, dato blando laxante, ab eorum eruptione non solum praecavebatur verum etiam perfectae restituebatur sanitati. Epicrisis. Ad spalmodica, quae ex uteri vitio proveniunt, pathemata concitanda non opus semper est, ut materia corrupta &vitiata, utero inhaerens proxime &immediate id efficiat; sed crebrius id a causis externis sit, scilicet ab intenso frigore, quod partes inferiores, praecipue vero lumbarem regionem tangit &afficit. Hac enim ratione in foeminis sanguine copioso &impuro scatentibus, is a partibus exterioribus ad interiores impetuose compulsus pro harum differentia varias spasticas movet, imo convulsivas afflictiones. In praesenti casu ex congestione ad pectus facta vehemens &convulsiva tussis orta est; cum postea humor laedens sedem suam mutavit, &ad nervos praecordiales, item ventriculum ejusque nervos &per consensum ad ipsum caput translatus fuit, ac passiones, quae hic in hysterica apparuerunt, produxit.