Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 18
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis enim epilepsia desinit tandem in apoplexiam lethalem; &in defunctis iis morbis vel sanguis, vel, quod frequentius evenit, serum in ventriculis aut basi cerebri extravasatum ac corruptum, teste experientia, deprehenditur; quod falso pro caussa epilepsiae venditatur. Porro minor salutis spes est, quando in statu febrium acutarum, phrenitidis, petechiarum, morbillorum, variolarum &c. superveniunt epileptici motus; nec denique sine periculo est infantilis epilepsia, quae ex dentitione difficili, vel intestinorum torminibus accedit, &sine intermissione adfligit. Neque novum est, congenitum, idiopathicum &inveteratum malum in melancholiam, maniam &denique fatuitatem degenerasse, accedente praesertim plane perverso vitae regimine &gravi animi passionum intemperantia.