Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. VVrationem morbi comitialis aggressurum oportet primum caussas materiales remotiores e corpore proscribere ac emendare: &deinceps vehementiorem durae matris ac partium nervosarum spasmum mitigare atque consopire. Hunc ultimum scobum binis potissimum remediorum generibus assequi licet, nimirum vel sedativis, vel roborantibus: illa motus effrenes &impetuosos componunt &compescunt, haec vero ad imbecillitatem &atoniam, ab atrocia spasmorum relictam, quae ad novos paroxysmos ansam subministrat, tollendam, ac elaterem naturalem restituendum plurimum conferunt. II. Sedativa sunt, quae blandae &sulphureae indolis vapore &exhalatione nimium liquidi nervei motum refraenant.