Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 181
Unproofread scanNot analysed yet
In ejusmodi affectibus optimum est, curationem ab externis &internis, quae spasticas nervosarum partium stricturas blande relaxant, auspicari, &postea temperatis carminativis, diapnoicis &antispasticis curam absolvere, &ad recidivam avertendam menstrualem excretionem in ordinem redigere; quod optime per commodam diaetam, per motum &medicamenta, quae non modo sordes ex primis viis, sed &ex ipso utero expurgandi facultate instructa sunt. Inter quae utique pilulae polychrestae balsamicae, quae nostro tempore in usu sunt, maxime si cum antispasmodicis &salinis detergentibus pulveribus earum virtus secundetur, principem sibi locum vindicant.