Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 19
Unproofread scanNot analysed yet
Huc ex regno vegetabilium pertinent herbae &flores, qui temperatam habent fragrantiam, &ex his per destillationem eductae aquae, veluti sunt aqua ulmariae, melissae, salviae, basilici, primulae veris, liliorum convallium, alborum, rosarum, tilia, acaciae, poeoniae, florum. aurantiorum, citri, radicis poeoniae, valerianae, nucleorum cerasorum, persicorum, prunorum &c. quo etiam spectant crocus, flores papaveris in forma extracti, semen lycopodii, papaveris albi, &ex aromatibus nux moschata. Ex regno animali specifica quasi virtute antepileptica celebrantur, quae vapore quodam sulphureo subtili temperato nervosis partibus admodum amico pollent: quorum classem constituunt ex durioribus rasura dentis hippopotami, eboris, cornu cervi, lapidis manati, unicornu veri, cranii humani, talorum leporis, sed haec recens esse debet; alias parum proficiet. Spectant huc quoque ex mollioribus animalium partibus &visceribus depromta, si leniter exsiccantur &in pollinem rediguntur, uti sunt lumbrici terrestres, castoreum, secundina humana, sanguis cor &hepar rahumanus sani hominis leniter siccatus narum, talparum, pulvis exsiccat hirundinum, &exsiccati; quae potissimum leporis embryonis exc partes ervosas sulphure magis vaporoso suaveolenti afficiunt, earumque effrenes motus compescunt. Ex chymicis medicaminibus prae aliis spiritum nitri dulcem bene praeparatum, vel potius liquorem meum anodynum mineralem experientia edoctus commendo. III. Haec sunt praecipua pulverum antepilepticorum specificorum ingredientia, quae cum absorbentibus misceri possunt. Inter ejusmodi celeberrimae famae pulveres, draco figens, quem mille experimentis a se probatum esse scribit DOLAEVS in encyc lop. med. pag. 156.