Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 203
Unproofread scanNot analysed yet
THESES PATHOLOGICAE. NOn ultimum inter morbos generis nervosi spasmodicos vindicat sibi locum passio sic dicta hypochondriaca; quae quum sub mucronata cartilagine, ac costis spuriis, in hypochondriorum regione potissimum suam exerceat tyrannidem, nomen suum ex graeca traxit origine. Est illa, si realem spectemus ideam, affectus primarum viarum, nominatim ventriculi, ac intestinorun spasmodico flatulentus, ab inverso ac perverso illorum motu peristaltico natales suos mutuans; per consensum vero totum nervosarum partium systema, in irregulares motus conjiciens &totam oeconomiam functionum perturbans. II. Hujus aggressuri historiam, praemonendum duxi mus, quod nulla corporis pars sit, nulla functio, quae in hoc longissimo morbo non laedatur, ac praeter naturam habeat; &symptomata tam gravia, tamque plurima sint, ut vix cuncta recenseri queant: adeo, ut quemadmodum febris inter passiones acutas prae aliis universalis dici potest morbus, ita noster hypochondriacus affectus, hoc nomen Ut autem ordine inter chronicos justissime mereatur. procedamus, &initia pariter ac incrementa polymorphi hujus mali explicemus: ab imi ventris cavitate, quae omnium primo illius tyrannidi subjacet, ordiendum est. Sic itaque in primis morbi principiis graves sentiuntur ventriculi ac intestinorum tensiones &inslationes flatulentae praesertim sub costis spuriis in hypochondriorum, maxime sinistri regione; in qua nonnunquam tumor satis durus conspicitur. Speciatim quod attinet ventriculum, ac oesophagum; exserunt se nausea, ciborum fastidium, adpetitus vagus, mox plane prostratus, mox avidior; ingesta male conficiuntur, cruditates acidae viscidaeque progenerantur; dolor ventriculi pressorius, &gravativus, maxime pastum excipiens, spasmodica constrictio gulae, frequens muci limpidi ex ore rejectio, deglutitionis impedimentum, gravis cardialgia, ardor stomachi, ructus acidissimi, vomendi conatus, ac ipsi vomitus, quibus redditur saburra tam acris, ut inde stupefactos dentes, ac corrosa linteamina observaverint auctores.