Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 204
Unproofread scanNot analysed yet
Annotavi etiam vomitus in hypochondriacis pure sebaceos, diss. mea de remed. benign. abusu §. 13. Conf. M. N. C. Dec. I. anno III. obs. 253. Porto in volumine intestinorum, &quidem tenuium, percipiuntur graves circa umbilicum doiores, &cruciatus, torsiones, lancinationes, borborygmi, murmura; crassorum quoque adfligunt graviora tormina; alvi mox est profluvium, mox &quidem pertinacissima adstrictio, cum flatuum retentione, qui vel per superiora, vel inferiora eructati, reliquas paullulum levant passiones, at mox copioContra vero frequentes saesissimo proventu regenerantur. pius urgent desidendi conatus, &non raro tubercula ac coecae haemorrhoides anum obsident, quin &ipse fluor sanguineus, symptomatice aliquando succedit. Mictio in quibusdam est difficilis, dolorifica, urina redditur tenuis, diluta, alba, largo nonnunquam sedimento, eoque arenario imbuta: quid? quod conspirans in renum regione dolor, calculum saepenumero mentiatur. §. III. Neque vero solum abdomen diris symptomatibus discruciat passio hypochondriaca; verum etiam alias in consensum trahit regiones. Sic occurrunt in pectore insignes angustiae, constrictiones, vehementes spirandi difficultates, cum oppletione pectoris nonnunquam junctae, cordis tremor ac palpitatio.