Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 205
Unproofread scanNot analysed yet
Ingravescente malo caput etiam infestatur; in cujus partibus exterioribus, cephalalgiae, hemicraniae, varii dolores tractorii cum rigiditate, &immobilitate juncti, atque sic dictus clavus sentiuntur; in interioribus vertigo, aurium tinnitus, cum auditu difficili se exserit, oculi tristi scotomia obnubilantur, visio nonnullis fit duplicata, oculi dolent cum siccitate, dolor linguam, saepius in certo spatio occupat ardens &valde molestus, &saliva fluit uberrime, ut ideo sputatores dicantur hypochondriaci. Tandem animales quoque labascunt functiones; animus vel nulla, vel saltem levissima caussa incitatus ad perversas commotiones, inquietudines, angores, terrorem, tristitiam, iram, metum, diffidentiam abripitur, ad vanas inclinat imagines, perversamque phantasiam; perit vis memoriae, ratio labascit; somnus est turbulentus, difficilis, terriculamentis plenus. Denique sunt quaedam symptomata, quae totum corpus spectant; illud enim crebris phlogosibus, aut copiosis sudoribus perfunditur, vires prosternuntur, languet totum corpus, &ad omnes torpidum est labores, sensim contabescit; artus dolore contusorio, saepius lancinatorio distorquentur, ac omnes denique se &excretiones, praesertim sanguineae pervertuntur. Et quis potest omnia ac singula eorum symptomatum recensere; quae quot adoriuntur individua, tot fere diversas ludunt tragoedias. IV. Conspirant cum hac recensita morbi historia vetu- Historia stissimorum medicorum monumenta; ex quibus GALE. morbi a vsteribus deNVS Lib. I. de locis affectis pag. 278. edit. Graecae Basilcensis scripta. adducit fragmentum, ex DIOCLIS libro, qui meminit morCAP. VI. De malo kypochondriorotentriculo bi hypochondriaci, flatulenti, &melancholici, †k, ut hic suborti.