Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 215
Unproofread scanNot analysed yet
Si de3) Melancholiae hyponique crassi viscidique humores, vi spasinorum, qui imi chondriacae. ventris partes occupant, ad superiores partes, atque caput majori copia compelluntur, &in cerebri vasis difficilius progrediuntur: destruuntur etiam animales functiones, languescunt sensationes, vis memoriae ingeniique laeditur, insignis est ad moerorem, diffidentiam, atque lacrymas proclivitas; vanae surgunt imagines, ac inanes ideae: atque sic lentis tandem passibus appropinquat melancholia hypochondriaca. §. XVI. His ample satis, atque copiose, prout rei necessitas Caussae mali hypochonpostulavit, deductis; deveniendum jam erit ad recensionem triaci mediearum caussarum, quae mali hypoc hondriaci mediatae auata. diunt. Ex illis praecipua, &satis frequens se nobis offert sanguinis, humorumque vitalium stagnatio, intra tunicas intestinorum nerveas &musculosas, quae saepissime debetur eorundem tardiori per hepar circulationi. Hepar est viscus maxime vasculosum, &plures fovet venas, quam quidem arterias: illarum binae sunt, cava nimirum &portarum vena; &quem fugit, quod posterior, a qua totum intestinorum volumen, ventriculus, mesenterium, lien, pancreas, quin &uterus, nisi omnes, tamen permultos venosos ramos mutuantur, inverso quasi naturae ordine, sanguisanguinem ex his cunctis imi ventris visceribus refluum accipiat, eumque officio arteriae functura, pulsu tamen ac validiori impulsu destituta, intra hepar vehat ac effundat?