Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 216
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ratio patet, cur etiam in sanissimo statu, sanguinis per dictum hepatis viscus circulatio longe sit tardior, ac difficilior, quam ejusdem per reliqua universi corporis viscera progressus. Quae cum ita sint, non difficile erit cognitu, quare in statu praeternaturali, humorum per hepar cursus primum omnium impediatur, atque retardetur. Quo retardato, ac difficiliori, necesse est, ut vi legum hydraulicarum, cruor regurgitet ad illa denuo viscera, ex quibus antea ad hepar iter suum direxit. Id circo magis distendit vasa dictarum partium, maxime vero mesaraica, &intestinorum, quorum molles tunicae non adeo fortem possident resistentiam: &tali ratione ex impeditiori sanguinis per hepar circuitu, ejusdem stagnatio in intestinis suboritur, quae tollit solidarum, fluidarumque partium aequilibrium, &tanquam mediata caussa destruit robur ac tonum motus peristaltici naturalem; cujus destructi luxurians progenies fit passio hypochondriaca. §. XVII. Hoc est fundamentum, ex quo ratio depromi poterit, cur ex malo hypochondriaco, in alias morborum species tandem transmutato peremtorum cadavera, ea ostendant phaenomena, quae partim ex vitiato humorum per abdomen circulo enata sunt, partim hunc magis vitiarunt. Sic GVARINONIVS cons. 484. venas mesenterii obstructas, &adeo dilatas in hypochondriaco post mortem reperit, ut speciem intestinorum prae se tulerint. LV. DOVICVS MERCATVS Tom. III. Lib. I. Cap. 17. vasa mesaraica admodum varicosa invenit. BRVNNERVS Consil. 7. ingentem sanguinis viscidi saburram in venis mesaraicis deprehendit. Porro RHODIVS Cent. 2. obs. 76. colon adnotavit scirrhosum; WELSCHIVS disp.