Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 238
Unproofread scanNot analysed yet
Quia nunquam fere non corruptâ phantasia huic saevo morbi generi conjungitur, &non parum ejus contumaciam auget; prospiciendum est, ut omnis praescindatur occasio, quae animum turbare queat. Principem hac ratione locum obtinent animi pathemata; quae nisi temperentur, omnem reliquam curationem reddent frustraneam. Deinceps suadendum est consortium amoenum, &,quacunque fieri possit ratione, recreandus est animus. Quare etiam triplici modo hypochondriacos solantur itinera ad thermas potissimum, aut acidula instituta; dum nimirum exercitationi corporis, mutationi aëris, gratisque consortiis occasionem praebent, &ipsa sui virtute corporis vitiis opitulantur. E contrario dissuadendae admodum sunt lucubrationes, ac meditationes nimiae, quae praeprimis sub pastu, &brevi ab eo fiunt; quoniam certe experientia constat, digestionem ciboruma mentis diuturnis fatigationibus maximopere prosterni. Litteratis vero, qui penitus a mentis laboribus sibi temperare vi muneris haud possunt, praeter motum corporis ad praepediendam flatuum ac cruditatem non praestantius ulla medicina fert auxigenerationem lium, quam Elixirium nostrum balsamicum, in Notis ad Poterium pag. 186. descriptum vel temperatum nostrum viscerale. Quando Melancholia passioni hypochondriacae supervenerit, ita ut furibundi etiam immineant impetus, quod non raro evenit: tunc non praesentius, neque certius auxilium est, quam balnea temperate calida, ex aqua dulci paranda. Quemadmodum enim horum affectuum melancholico maniacorum fundamentum, in corporis exterioris ac inferioris spasmodica constrictione, humorumque impetuosiori ad caput raptu potissimum situm est: ita in spasmis relaxandis &aequali humorum circulo restituendo, nihil superat vim dictorum balneorum. Conjungere etiam juvabit potum acidularum, &sanguinis missionem tam e pedibus, quam subinde ex naribus instituere.