Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 239
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Magnae famae, laudisque in morbis hypochondria- Cautela circa martia. cis sunt martialia remedia: quae vero sicuti juste adhibita lia. magnam utilitatem adferunt; ita nulla temporis, ac reliquarum circumstantiarum ratione habita, noxam pariunt certissimam. Quod si enim spasmorum adhuc urgeat ferocia, viscerum praesto sit obstructio, alvi segnities, humorum abundantia, primarumque viarum cruditates restent; abstinendum ab eorum immoderato usu; quoniam tunc facilis est in cachexiam transitus. Verum quando remiserunt spasmi, &moles sanguinis imminuta fuit, tunc excretiones liberiores efficiendo singularem pollicentur efficaciam; sed cum sufficienti liquidorum diluentium copia offerri, simulque corporis exercitatio imperari debet. Quibus deest occcasio acidulis utendi; iis proderunt juscula, ex radicibus aperientibus cum tinctura martis Zwoelfferi, vel cydoniata, vel pomata commixta, justa dosi &crebro usurpata. Enarrationes morborum.