Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 243
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Discimus ex hoc casu, quod homines rectissime valentes, sanguinei ac valde hilaris temperamenti, sine ulla praecedente viscerum labe aut obstructione, aut sanguinis excretione suppressa, ex solo vehementi terrore, &gravioribus diaetae erroribus, in malum hypochondriaco flatulentum repente possint incidere. Nota mihi sunt plura ejusmodi exempla, ubi homines ex sanis vegetisque protinus facti fuerunt hypochondriaci; ob nullam aliam caussam, quam si post sumta fortiora purgantia frigidum potum hauserunt, animi affectibus indulserunt, aut vino farti frigido aëri corpus commiferunt; aut ab hoc crapulis se polluerunt. Horum enim momentorum, maxime si plura simul complicentur, tanta est efficacia, ut unita vi nervorum genus, &maxime delicatissimas ventriculi ac intestinorum tunicas insigniter laedere, earumque robur destruere valeant. Talis affectus meretur dici idiopathicus; ubi morbus, salvis humoribus pariter ac visceribus, protinus a vitio canalis alimentaris incipit; qui congruis medicaminibus sub initio facile expugnari, &in prima veluti herba suffocari potuisset. At postquam invaluit, atque labes ad solidas &fluidas partes propagata fuit; quorsum purgantia, martialia, intempestive data, aquae minerales, non habita alvi plethoraeque ratione adhibitae; aliaque remedia plurimum contulerunt: temporis utique beneficio opus fuit, ut blandis subsidiis atroci huic malo succurrere potuerimus.