Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 244
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Vir nobilis, duos ac triginta annos natus, temperaHypochon driaca passo menti sanguineo phlegmatici, carnis spongiosae ac laxioa diarrhoea ris, tenerrime, &sub delicato vivendi genere educatus, opiatis supalvi expeditioris, omniumque expers morborum, elapso pressa. abhinc anno, per aliquot hebdomades strenuis interfuit compotationibus, multumque vini acidi Franconici ingurgitavit. Hinc alvi corripitur profluvio, quod dati a Medico pulveres opiati, quorum viginti quatuor, quavis hora unum capiendo, sumserat, mitigarunt quidem, non vero penitus suppresserunt. Incidit potius in molestias hypochondriacas; quae ingentibus praecordiorum anxietatibus, pathematibus imi ventris spasmodicis &flatulentis, borborygmis, inflationibus, mala digestione, virium languore, somno inquieto, animique perturbationibus, interdum deliris sese exserebant. Consulti sunt plures medici, qui omnes hypochondriacam passionem accusantes, mox martialibus, &calidioribus stomachicis; mox volatilibus ac aromaticis illam oppugnarunt. Sed irrita erat omnis opera; continuabat alvi fluxus, horrendis stipatus doloribus, &dejectiones pauco muco, anum corrodente permixtae, quinquies, vel pluries quotidie urgebant, conjunctis ructibus acidissimis, &fere corrosivis. Infestabant insuper tormina intestinorum flatulenta, explosis per anum halitibus paullisper allevata: &hac scena per binos ludebatur annos. Secata fuit in pede vena; datae pilulae Becherianae, cum salibus aperitivis, &absorbentibus, potae quoque acidulae Schvvalbacenses: sed malum eludebat cuncta; nisi quod a novissime dictis acidulis, aliquale, at non diu durans levamen perceperit.