Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 245
Unproofread scanNot analysed yet
Sumebat potius majora incrementa; vigebat quidem adpetitus, sed cibi indigesti egeruntur; atque mane pariter ac peracta concoctione post insignem anxietatem, phlogosin, &extremorum refrigerationem, eructatur lympha, instar aquae fortis corrosiva: oris est assidua siccitas, bibendique defiderium: ¬abile est, quod interdum circa vesperam, ubi externa frigent, calor &sudor in dorso observetur. Ceterum scire licet, quod ab usu martialium pessime aeger habuerit; tantam enim exinde spirandi incidit difficultatem, cum extremorum frigore, ut saepius fuffocari videretur. Postquam se tandem nostrae tradiderat curae, ano, ob insignem qui adparebat ibidem tumorem, hirudines adplicari jussimus; tum sub epulis dedimus Elixir nostrum viscerale; peracta digestione sumendum suasimus pulverem praecipitantem, cum cortice cascarillae, ossibusque sepiae confectum. Propinavimus insuper infusum theiforme, mane sorbendum; decoctumque conveniens pro potu ordinario; &alternis diebus pilulas antispasmodicas, ex extractis florum millesolii, chamomillae, sagapeno, opoponace, myrrha, croco, Horum usui, adjuncastoreo paratas exhibuimus. ctis recta victus ratione, fontiumque Schwalbacensium potatione, cum per aliquod tempus insisteret aeger, divina favente gratia insigne mali hujus allevamentum est expertus. Epicrisis. Hoc morbi genus, quod est hypochondriacum cum lienteria mixtum, destructum ventriculi ac intestinorum tonum, pro vera ac proxima agnoscit caussa. Destructio autem illa primas origines traxit a nimia vini Franconici acidi potatione; &subinde per copiosa ac improvide data opiata majora sumsit incrementa. Omnia vero haec non obstitissent, quo magis convenienti medicatione malum adhuc recens facillime debellari potuisset: at quum varia, eaque incongrua passim remedia, maxime martialia, nimia quantitate fuerint usurpata, non potuit omnino aeger cum morbo in gratiam redire.