Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Judaeus quinquagenarius, temperamenti melancholici, elapsis jam quatuordecim annis, febre acuta, ter in uno anno recidente conflictatus, largissimo ferme diffluxit sudore. Unde non modo omnium virium insignem passus est jacturam; verum inde in magnam ventriculi ac intestinorum incidit debilitatem. Namque ab eo tempore gravia imi ventris tormenta, atroces sub costis spuriis in dextro latere dolores, crebram vertiginem auimi defectionem, visus obnubilationem, anxietatem praecordiorum, tremores &palpitationem cordis, alvique segnitiem pati coepit; quae accedente ob obitum filii, gravissimo moerore, magis invalescebant symptomata, mentisque angore, ac turbata phantasia stipabantur: atque demum coecae jungebantur haemorrhoides. Contra haec mala descendebat in balnea frigida; sed quum ex his contumaci afficeretur singultu; ad usum acidularum Schwalbacensium confugiebat; ut reliqua, quibus usus est, medicamina silentio praetermittam. Quae cuncta, quoniam haud respondebant votis; meam tandem requisivit opem.