Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 247
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis ergo cura fuit, ut universam sanguinis &humorum massam emendarem, chyloque blandam conciliarem spirituascentiam; atque hanc ob caussam tonum ventriculi confortarem. Et huic scopo non inveni praestantius medicamen, quam Elixir meum viscerale balsamicum; sed, quod probe notandum, diutissime adhibitum. Praeterea vero exactam diatae, rerumque non naturalium observationem imperavi; ob acrimoniam primarum viarum lapides cancrorum cum aliis praecipitantibus mixtos dedi; alvo prospexi pilulis balsamicis, sanguinis vero molem per venaefectiones imminui; exercitationem injunxi, &denique thermarum internum pariter ac externum commendavi usum. Quibus cum diu, patienterque uteretur aeger, bene valuit. Epicrisis. Praesens morbus ex tono ventriculi &intestinorum, totiusque nervosi generis, per febrem acutam, ter recidentem, copiosisque sudoribus stipatam destructo, suam traxit originem. Namque per hanc febrem non modo solidae partes nimis debilitatae fuerunt; verum per copiosos sudores fluidior &spirituosa pars sanguinis deperdita, &reliquus cruor spissior redditus fuit. Inde ob languidiorem intestinorum tonum &motum digestio vitiata, alvi excretio turbata, ac sanguinis per hepar circuitus tardior est factus; quae vitia, quia non tempestive fuerunt oppugnata, majora sensim ceperunt incrementa, &ob inaequalem per universum corpus humorum cursum, spasmi &distractiones ad omnes fere partes nervosas sunt propagatae. Inprimis haemorrhoides coecae, quae tandem supervenerunt, non nisi pro symptomaticis, &ex stagnatione sanguinis in extimis vasis propullulantibus sunt declarandae; neque adeo ad eas promovendas hirudines convenerunt.