Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 249
Unproofread scanNot analysed yet
Tempestate horrida existente, flantibusque potissimum ventis septentrionalibus, cuncta mirum in modum exacerbantur: quando artus extremi, manus atque pedes, succis antea turgidi horrent, detumescunt, vasaque disparent; certum est indicium, in propinquo esse paroxysmum: quod si vero dictae partes naturalem colorem ruboremque recuperant; protinus remittunt symptomata. Notatu quoque dignissimum est, quod si dolores artus externos vexant, caput pectusque eorum immunitate gaudeant; at si dolor extrema deserit, majori saevitia pectus caputque afficiuntur. Ceterum adpetitus viget, &saepius justo est avidior. Epicrisis. Exhibet haec observatio quaedam momenta, quibus peculiaris utique debetur animadversio. 1) Nimirum docemur exinde, fluxum haemorrhoidalem non semper praeservare, vel sublevare passionem hypochondriacam, vel podagricam. Enim vero si hic fluor ante mali invasionem rite succefferit, &ab hujus suppressione morbus excitatus fuerit; certior spes est, fore, ut ab ejus revocatione morbus mitigetur ac saepius tollatur. Quod si vero haec cruenta evacuatio, in subjectis minus dispositis, ex ipsius diuturni morbi caussa, symptomatice concitata fuerit, uti in praesenti casu factum est, spes salutis inde expectandae relinquitur sane angustissima. Interim ex haemorrhoidibus vel coecis, vel fluentibus, malo hypochondriaco supervenien(Hoffm. Pst. T. V.) nientibus, ea semper sequitur certissima conclusio, quod humorum in intestinis stagnatio nimium increverit. 2) Attendendum quoque illud est momentum, quod syndrome symptomatum aucta fuerit ab intemperie aeris &coeli frigida: namque in passione hypochondriaca inveterata tanta adest generis nervosi imbecillitas, ut a quacunque vel levissima externa caussa in praeternaturales &irregulares conjici possit motus.