Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 248-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Vir quadragenarius, melancholicae constitutionis, ex vita sedentaria, atque continuis &inopportunis lucubrationibus per viginti jam annos contractum patitur malum hypochondriacum: quod ipsum praecordiorum anxietatibus, pectoris &septi transversi compressione, dolore inflativo hypochondrii sinistri, alvi obstructione contumaci, atque insigni mentis angore primum cruciavit. Accessit ante decennium haemorrhoidalis fluor, &abhinc saepius adparuit; nullam vero prorsus malo tulit opem, sed illud potius novis symptomatibus, nimirum cordis palpitatione, dolore capitis, cervicisque, &podagricis demum insultibus fuit adauctum.