Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 25
Unproofread scanNot analysed yet
Huic scopo egregie inserviunt clysteres ex lacte, in quo saponis veneti portio soluta est, ano crebrius infusi; interne vero pulvis marchionum cum pauxillo cinnabaris, vel pulvis epilepticus quidam cum extracto rhabarbari, &syrupo cichorei cum rhabarbaro &manna in electuarium redactus, insigne afferre solet levamen. Neque minus sequens mixtura mirabilem saepius praestitit opem: Recipe aquae liliorum convallium, primulae veris, florum tiliae, cerasorum nigrorum ana unciam, lapidum cancrorum, pulveris marchionum ana drachmam, spiritus Sylvii volatilis oleosi, liquoris anodyni mineralis ana guttulas decem, moschi orientalis cum saccharo probe subacti grana duo. m. d. Laudatissimam enim moschi incompescendis infantum passionibus epilepticis virtutem plus simplici expertus sum vice. Quodsi denique verCuratio epilepsiae vermes, nerveas intestinorum tunicas arrodentes excitaverin minosae. epilepsiam: tunc antepilepticis &demulcentibus oleosis praemissis, specifica anthelminthica, &quae simul facultate innoxia purgante pollent, adhibere oportet: inter quae tanacetum, allium, camphora, asa foetida, semen santonici, mercurius dulcis, aethiops mineralis, extractum esulae primas tenent. Cau(Hoffm. Sst. T. V.) Cautelae &observationes practicae. QVando certis periodis, vel lunae quadris epilepsia recurrit; vitium &sedes mali plerumque in ventriculo, vel potius duodeno, &vicinis partibus, ductibus nempe biliariis, aut ipso pancreate quaeri debet. Et tum aliquot dies ante statum periodi tempus consultum est, clysterem injicere, &vacuationem vomitu tentare, quae accommodata sit his viis expurgandis.