Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 26
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem efficacissima &securissima, quae ex drachma dimidia radicis Ipecacuanhae, recenter pulverisatae, in decocto passularum soluta conficitur. Postea subjuncta hisce specifica longe praestantioris erunt operationis. II. Sub ipsis paroxysmis probe cavendum est à nimis volatilium, spirituosorum, suave ac grave olentium, quae caput vaporibus replent, usu: nec consulta sunt ea, quae sternutamentum, aut vomitum movent; quippe quae humorum motus magis ad caput derivant, &saepius ipsos revocant paroxysmos. Praestat potius aegrotantem in recto tenere situ, &pedes atque manus bene fricare: namque frictiones calidae ac siccae insigniter prosunt in epilepsia ex spasmo artuum proveniente. Vesicatoria, setacea, ac inustiones cervicis cum ferro candenti in puerorum epilepsia, a seri colluvie producta, licet non penitus usu suo careant: attamen aliquando noxam inferunt, &corporis languorem relinquunt atque stuporem. Contra vero in contumaci chronica epilepsia, item ubi a lympha acri, scorbutica suboritur, vesicatoria vel fonticuli cruribus adplicati, auspicatiorem spondent effectum. Hinc etiam Indi cum non exiguo fructu talum ad tendinem Achillis usque adurunt, &ulcus per semestre servant apertum. III. In qualibet epilepsia praestat ab omni viuo, atque ce-Qui potur revisia abstinere, ac pura potius aqua uti: de qua saepius conferat in observavi, quod contumacem, imo a parentibus deriva- pilepße. tam epilepsiam insigniter vel mitigaverit, vel penitus depulerit. Circa venaesectionem notare convenit, quod ea Vsus venaein habitu corporis plethorico, &ubi paroxysmi circa sectionum.