Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 257
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IX. Matrona generosa, septem &triginta annorum, vi ctu utens moderate vinoso, nec tamen ratione ciborum quos valde nutrientes amat, satis accurato, fomnum nimis diuturnum capiens, &hinc sanguine succisque, ut ex slorido vultus calore adparet, plenissima, crebros partus, eosque singulis ferme annis exclusit. His non modo valde debilitata est; verum etiam gravia a puerperiis semper retinuit incommoda, moxque vomitum cruentum, mox febrem acutam, &elapso abhinc biennio tertianam diuturnam toleravit. Praeterea alvi est siccioris quae nullis paruit medicinis, clysteres enim prorsus nequit ferre, &suppositoria, aqua Sedlicensis lacti nupta, pilulae balsamicae, magnesia alba &c. non nisi momentaneum tulerunt semper levamen; mannatas vero potiunculas vomitu reddit. Accesserunt sensim hypochondriacae affectiones: siquidem molestissimi, ructus, inflationes ventriculi dolorificae, praecordiorum compressiones. anxietates, spirandi difficultates, ani tenesmus &c. graviter ipsam extra partus periodum exercent; &junctae vertigines, molestique aurium tinnitus, prohibent, quo minus corpus nec ambulando, nec curru vehendo exercere queat. Ceterum menses rite &sufficienti quantitate succedunt; neque etiam minus haemorrhoides gestationis tempore largiores, extra illud parciores, tamen regulares fluunt. Nec negliguntur artificiales sanguinis missi(Hoffm. Pst. T. V.) missiones: siquidem ipsi gravidae bis vel ter plerumque tunditur vena; extra graviditatem ter quotannis, detractis semper octo unciis inciditur in pede; quoniam in brachio aperta, majorem post se trahit praecordiorum anxietatem, Postquam igitur contra haec mala, permulta adhibuit medicamina; nullo sequuto levamine, abstinuit a cunctis, &per novissimum semestre non nisi liquore meo anodyno, &Elixirio balsamico usa est, atque ex his bene habuit.