Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 258
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum nondum omne malum debellatum sit; meum desideravit confilium, &ut praesertim alvi lubricitatem procurarem, rogavit. Commendavi ipsi clysteres oleo probe imbutos, pediluvia, item fotus ex herbis &floribus emollientibus cum lacte decoctis, ad ima ventris admittendos. Epicrisis. I. Sicuti viri, ita etiam foeminae sanguineae a natura complexionis, per inconveniens vitae &victus regimen, sauguine &succis turgentes, multis &magnis morbis patent: nam accedente virium ex quacunque caussa, in foeminis vero per frequentes partus &gravia puerperia dejectione, in pertinaces chronicas, cujus generis sunt hypochondriacae &hystericae, passiones incidunt, quas persanare non tam facile est, ut vulgo putatur. II. Quando a constrictissima alvo, nulla fere medicina vincibili, flatus ad intestina tenuia, &maxime ad ventriculum &duodenum ascendentes, distendendo summas in dissitis etiam partibus molestias efficiunt; certissime judicari potest, intestinum rectum vehementissimis spasmis a stagnante ibi &in conterminis partibus sanguine constrictum esse. Quo casu externa unguenta ex axungiis, maxime animalium, elysteres quoque oleosi, balnea, pediluvia, fotus, &venaesectio in pede instituta praesentissimum allevamentum &auxilium afferre solent.