Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 260
Unproofread scanNot analysed yet
Per intervalla, maxime ventriculo jejuno, ac sub concionibus repente corripitur spasmodicis, abdominis, ventriculi ac colli constrictionibus; sub quibus venter atque pectus, veluti fune constricta, ac pondere oppressa, magno impetu ad interiora retrahuntur, augusta fit spiratio, loquelae interceptio; totumque corpus, sudore perfusum contremiscit. Praeterea solita sub veneris exercitio deficit titillatio, unde crebrius repetitur; animus interdum redditur tristis, ac inquietus, atque tum invalescunt spasmodica symptomata. Ceterum integro gaudet adpetitu; &pro potu vinis utitur, quoniam cerevisia faucium constrictionem inferre videtur. Epicrisis. Quam perniciosa &functionibus aeque vitalibus ac animalibus infesta sint intempestiva &nimia, praesertim primis adolescentiae annis veneris exercitia, &quam maxime iis, qui vitae sedentariae, lucubrationibus, &profundioribus meditationibus indulgent; id toto proh dolor! die observamus. Vis enim &robur naturae ac generis nervosi ita debilitatur, ut corpus inde quam facile ex levi data causa ad omnis generis motus morbosos &anomalos proclive reddatur. Quando ejusmodi subjecta morbis acutis afficiuntur, summo nunquam non vitae periculo sunt exposita. Ex chronicis passionibus patiuntur maxime eas, quae ex irritato nimium systemate nervorum proficiscuntur; cujus generis sunt epilepsiae, motus convulsivi, spasmodici &arthritici vagi, quorsum etiam referri debent spasmi praecordiales strangulantes &suffocatorii, ad quos inprimis concionatores, si hypochondriaco laborant malo, sunt proclives.