Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 261
Unproofread scanNot analysed yet
Hi enim quia cum impetu, vehementi vociferatione sanguinis &humorum motum ad pectus, cor &caput impellunt, non mirum est, quod prae aliis pectoris ad suffocationem usque compressiones, phlogoses, sensuum defectiones ac lypothymias cum strepitu &tinnitu in capite &auribus, constrictiones faucium suffocatorias cum sudore frigido, modo calido experiantur; sanguine tamen existente satis fluido &florido; qualis per respirationem auctam sub celeriori per palmonum vasa transitu efficitur. Ego in tali casu per longam experientiam non melius &tutius aliquod remedium lacte asinino, convenienti tempore &methodo exhibito, sufficiente motu &analepticis, balneis quoque aquae dulcis, decenti ratione admissis me unquam deprehendisse, certa fide asseverare possum.