Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 261-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO XI. Persona quaedam illustris, annorum quadraginta Malum hyocto, temperamenti sanguinei corporisque robusti, ac Pochondriacum à supproceri, matre nata hypochondriaca, per multos jam anpressione haenos quotannis fluxum haemorrhoidalem patitur. Ob vamorrhoidum. rias autem per aliquod tempus res, quae ipsi obtigerunt, adversas, haec excretio sensim imminutior facta, &molesto ani ardore semper stipata fuit. Accessit ergo ante septem annos dolor in pede sinistro podagricus; huncque silentem, &non amplius recrudescentem, excepit arthritis vaga: non minus singulo vere purpuracea efflorescentia, cum catharrali affectione, ardore, ac pruritu cutis, largisque sudoribus totum corpus occupari soluit, sed &sponte sub recta vivendi ratione desiccatur. Tandem hoc novissimo anno prodiit hypochondriacum malum, saeviitque lymptomatibus atrocissimis. Namque primum insignis est adpetitus prostratio, ut saepius sub ipso pastu assumta vomitu reddere tentatur.