Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 265
Unproofread scanNot analysed yet
In tali rerum statu, consultus ego, primum pro potu ordinario decoctum consuetum; ad alvum ducendam, infusum rhabarbarinum; pro nervis, capiteque confortandis pulverem, ex lapidibus cancrorum, pulvere Marchionis, succino, nitro, oleo cinamomi, macisque confectum ordinavi; pediluvia quoque, &extrinsecus ad splenis regionem, emplastrum spleneticum Aquapendentis commendavi; &praeter rectam diaetam, longas peregrinationes, aerisque mutationes suasi. Epicrisis. Multa occurrunt in hac morbi historia momenta, quae tanquam caussae remotiores, ad malum hypochondriaco melancholicum contribuerunt. Primum quidem notandum est, aegrum nostrum jure haereditario quandam ad melancholiam obtinuisse dispositionem; quae in tenerioribus aetatis annis in ea potissimum constitit nervosarum partium constitutione, atque debilitate, qua ad subeunHinc enim dos varii generis morbos proclivis fuit. in prima statim infantia, digestionis, chylificationis, ac nutritionis negotium, minus rite successit, &ideo atrophica corporis consumtio, cum rachitide enata fuit. Qua percurata, restitisse tamen videtur sanguinis ac lymphae potissimum quaedam acrimonia; quae tandem salutari naturae consilio, ad cutis superficiem depulsa, sub achorum forma comparuit. Recte quidem data tum fuerunt mercurialia; ac cum inconveniens accesserit regimen; non fieri potuit, quin constricta corporis superficie, impura exanthemata retrocesserint, tumoremque corporis oedematosum induxerint. Deinceps quum tantae nervosi generis debilitati, &per haereditatem, &graves morbos acquisitae, sustentataeque, accesserint crebrae manustuprationes: non sane mirum, si partes solidae tantam ad irregulares commotiones proclivitatem obtinuerunt, ut cessantibus voluntariis seminis profusionibus, illud non modo praeter voluntatem sub noctur(Haffm. Sst. T. V.) nocturnis ludibriis promanaverit, verum etiam ipse sanguis, ad animi usque deliquium e naribus eruperit.