Latin
OBSERVATIO XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 266
Unproofread scanNot analysed yet
Tum magis adhuc fregerunt naturae nervosique systematis vires, errores diaetetici in Academia commissi; quibus in acoeptis ferendus est spasmus pharyngis, quo inter epulas, sumto forsan liberaliori vino, correptus est. Hunc, accedente improvida spongiae in gulam intrusione excepit tanta atonia partium in faucibus sitarum, ut ad hunc usque diem, post potum spirituosiorem, aut aliud faucium irritamentum, vel uvulae prolapsus, vel tonsillarum inflatio subsequantur. Tandem ex irregulari diaeta ac vitae regimine in febrem incidit intermittentem, admodum irregularem; quae ope electuarii, forsan chinati suppressa, primam originem hypochondriaco ac melancholico malo praebuit. Huic subinde majus pondus ac incrementa dedit, partim improvidus martialium usus, partim diuturnus moeror ex obitu matris. In hocce igitur morbi genere, ubi cuncta remedia incassum fuere propinata, praeter ordinatam vivendi rationem, potum convenientem &balnea aquae dulcis, non ullum relinquitur subsidium, quam aeris mutationes ac diuturnae peregrinationes: quae nisi votis respondeant, omnis ferè opera ac oleum perditum est.