Latin
OBSERVATIO XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 268
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem narium haemorrhagiam, si impetuosior raptus humorum ad caput fuerit, intruso iis stylo, provocandam curavi; ac praeter corporis exercitationem, balnea aquae dulcis ordinavi. Epicrisis. Variae sunt caussae, quae ad ingenerandum hoc dirum contribuerunt malum; prima est menstruarum retentio, quae forsan a vita nimis sedentaria originem traxit; &licet sponte revocata sit, parcior tamen fuit; altera debetur diuturno moerori, ob mariti obitum inducto; &hinc inita vita sedentaria, ab hominum consortio remota: unde imi ventris spasmodicae stricturae, humorumque major ad caput raptus, ortum petunt. Debetur insuper animadversio febri catarrhali exanthematicae, tum temporis grassanti; quae nostram spasmodicis motibus obnoxiam, raucedine, fauciumque ardore id testantibus, procul dubio occupare voluit. Gelidus in oesophago sensus, non nisi ex spasmodica illius strictura fortiori, sanguinemque profundius reprimente, natales suos mutuatur; quae per reliquum corpus, maxime pectus protensa, hujus compressiones, spirandique difficultatem induxit. Quin idem spasmodicus motus per inconsultam venaesectionem ad totum corpus propagatus, hujus horrorem excitavit: atque sic aucta partium inferiorum, maxime abdominis strictura, humores spissi pariter ac impuri majori copia ad pectus caputque rapti, illius oppletionem, in hoc vero circulum impeditiorem effecerunt; quo tandem factum est, ut turbatis animalibus functionibus, raptus melancholico maniacus exceperit.