Latin
OBSERVATIO XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 269
Unproofread scanNot analysed yet
In tali igitur casu, non aliae sunt medendi indicationes, quam ut relaxatis corporis exterioris spasmis, humorum effrenes motus consopiantur, &impetus a capite ad exterius &inferius corpus derivetur. Hinc ex internis prosunt temperantia, lenia anodyna, potusque seri lactis; extrinsecus juvant clysteres, ac epithemata capiti adplicanda. Vix vero operae pretium faciunt haec medicamina, nisi accesserint balnea aquae dulcis, quibus relaxatur constrictum corpus, succique ad inferiora derivantur. His felici cum successu, si ex prioribus malum non remittat, sed magis invalescat, jungi potest sanguinis e naribus ope styli ipsis intrusi facta provocatio; cui quidem interdum universalis humorum per venaesectionem praemitti debet inanitio, at quum illa in nostro casu brevi ante morbi invasionem instituta fuit; commode ipsi supersedere potuimus. Nec vero negligendus est corporis motus, quippe qui virtutem reliquarum medicinarum egregie secundat, &tali ratione malum hoc, maxime si fuerit recens, saepe curatum vidi.